- PURGATIO
- PURGATIOseu Iudicium Dei, sic a veteribus dicuntur probationes et sortilegia, quibus ad reatus examen usi sunt; Ordalium, et eius species, scil. Ferrum candens, Aqua fervida, et Aqua frigida: Symbolum Crucis, et sacra ipsa Eucharistia: Offa iudicialis, seu Panis hordeaceus et Caseus exsecratus: Duellum, etc.Aimoinus, l. 5. c. 34. ad Ann. 876. Gregorius Turonens. Iun. l. 11. Formull. sollenn. Lindenbr. num. 172. De ignito et aqueis examinibus, aliquid in voce Ordalium: de Cruce, de Offa Iudiciali, etc. suô locô, dictum. Purgationis per Eucharistiam formula habetur, et probatur in Concil. Wormaciensi, ca. 15. et ca. 2. q. 5. ca. 23. Hôc examine Lotharingiae Regem, atrocius arguit Hadrianus II. Papa de adulterio cum Waldrada pellice, contra interdictum Nicolai Papae perpetratô, nec non Proceres et ministros eius, quiaut tanti sceleris conscii, aut Waldradae favissent excommunicatae. Cum enim omnes perceptâ Eucharistiâ innocentiam profiterentur, tremendô Dei iudiciô factum est, ut Lotharius Româ egressus, brevi mortuus sit: reliqui plerique ante anni illius exitum variis casibus sublati et populus ipse saevissimâ peste, tamquam hostili gladiô, undiquaque correptus. Pluribus haec Sigonius, de regno Ital. l. 5. et Regino, ad An. C. 869. et 941. etc. Quô hoc factum sit Numine, non hîc disseritur. At si digitô Dei regerentur istae probationes, cur aliquando abolitae sunt? Sin minus, cur usque adeo in Ecclesia toleratae. Reperiuntur in Ethnicorum historiis similia miracula, et probationes confimiles: vide de Luco Feroniae, sub monte Soracto, apud Strab. Geogr. l. 5. de Hirpiis quibusdam familiis, in agro Faliscorum, apud Plin. l. 7. c. 2. de fonte Artecomii et Daphnopoli, apud Eustath. l. 7. et 11. de amor. Clitoph. l. 8. p. 206. de Palicis, apud Stephanum, Aristotel. l. de admir. auditionibus, Diod. Sic. Bibl. l. 2. de fonte iuxta Thianam, apud Philostr, de vita Apolon. l. 1. Sic aquâ tingebant oculos iurantes, in Sardinia, Solinus de Sardiniis, c. 10. Plin. l. 3. c. 7. Sed et aliae probationum species erant. Tucca Virgo Vestalis, incesti criminis accusata, aquam cribrô gestavit, Dionys. Halic. l. 2. Plinius, l. 28. c. 2. Val. Max. l. 1. c. 1. ex 7. Claudia navem cingulô traxit, Liv. l. 29. c. 14. Tertullian. Apolog. etc. et eiusdem argumenti est, quod Acron ad Horatii l. 1. Ep. 10. notat, furti reos, acceptâ a sacerdote crustâ panis carmine infecti, patefieri. Cicero de Nat. Deorum, sunt quaedam bestiae, inquit, quae appareant in ardentibus fornacibus saepe volitantes. Viderut a Iudaeis pervenisse ad Christianos istiusmodi probationum ritus: sumptis exemplis ab aqua amara, Numer. c. 5. v. 11. s. ad purgationem Zelotypiae, et adulterii investigationem imperatâ: et a fortilegio, quo furti anathematisque reus exhibetur Achan, Iosuae c. 7. v. 14. nec non a Monomachia Davidis cum Goliath, Samuel. l. 1. c. 17. Inter Christianos, qui igneô usi sunt examine, primus occurrit Briccius Episcopus Turonensis, S. Martini Diaconus et Successor, apud Gregor. Turonensem, l. 2. c. 1. cuius, stupri a civibus accusati, vestimentum prunis impositum, illaesum apparuit. Simile quid de Montano Episcopo toletano Ildefonsus Episcopus in praefatione memorab. de viris Ecclesiae, narrat. Sed Briccii miraculo non crediderunt cives, ideoque artis magicae insimulatum eiecerunt: verum a Papa restitutus est. ApudScotos, referente Bedâ, cum S. Brigida lignum altaris, in testimonium virginitatis, tetigisset; viride factum est. Priscis autem legibus tria potissimum recepta sunt examinum genera, Iurisiurandi, Duelli etOrdalii; Crucis enim rarior usus fuit: Primum purgationem Canonicam appellabant; Secundum, legem duellionum: Tertium, purgationem vulgarem, alias legem apparentem, seu legem paribilem: quamvis sub Purgationis vulgaris nomine secundum et terttium videntur censeri, pariterque male audire et damnari. Tandem igitur prohibitae sunt: et quidem Aquaefrigidae, a Ludovico Imperatore defuncto A. C. 840. et successore eius Lothario, qui idem Crucis quoque iudicium sustulit. Ferri una, et Aquae ferventis examina inhibuit Stephanus V. Pontifex circa A. C. 887. epistolâ hac de re ad Humbertum, Episcop. Moguntinum, scriptâ, quod cum parum valeret, Fridericus II. Imperator id ipsum denuo sancivit. Duellum Longobardis praecipue gratum, cum auferre non valeret priscus Rex Luitprandus, impium tamen denuntiavit. Atrocius dein impetiêrunt sequentium saeculorum Theologi, praesertim A gobardus Episcopus, librô peculiari ad Ludovicum Pium scriptô. In hibuit Nicolaus P. epistolâ decretali ad Carolum Regem, Lotharii patruum exaratâ: vehementius tandem damnavit Concil. Tridentinum, sess. 15. c. 20. Interim Canonum auctoritate posthabitâ ubique gentium mos adhuc dirus viguit semper, inter Ecclesiasticos quoque: Unde Iuretus, e M. SS. Ivoniano saeculo, Anselmum quendam, thesauri Laudunensis Ecclesiae custodem, in monomachiâ vicisse aurifabrum innocentem, refert, vide qui de his pro lixe agit, Henr, Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.